PELECANUS vel PELICANUS

PELECANUS vel PELICANUS
PELECANUS vel PELICANUS
Hebr. Kaath, a vomitu, quia conchas iam absorptas revomit, Postquam calore ventris apertae sunt, ut ex iis esculenta legat: avis est, onocrotalo adeo similis, ut etiam doctissimi ambas has non raro confundant. In his Oppianus Ixeutic. ubi πελεκίνῳ tribuitur κόλπος, sinus quidam ante pectus dependens, in quem cibum omnem aliquantisper recondat. Et Bellonius de Avibus l. 3. c. 2. ubi Pelicanus, platea, et onocrotalus, pro cadem ave, sumuntur. Eadem ab ardea solô restrô differt, quod in extremo latius habet, et in cochlearis formam. Gesnerus. Videtur sane mihi pelecanus noster ardearum generi adnumerandus: a quo non tam aliô insigni, quam rostri latitudine, differt. Item, Albertus, etiam avem, quam cochleariam vocamus (i. e. Pelicanum) ardeam albam esse putavit. Aquatica est et longô similiter collô: At quorsum, inquies, in desertis ponitur, cum dicitur in Psalmo 102. v. 7. Similis factus sum τῷ Kaath deserti. Et Esai. c. 34. v. 11. Et possidebunt illam Kaath et ericius. Sophon. item c. 2. v. 14. Etiam Kaath, etiam hericius in tabulatis eius: in quibus locis agitur de desolatione Idumeae et Assyriae. An aquaticis avibus, quales sunt Pelicanus et ardea, recte assignatur sedes in locis desertis et inaquosis? Sed non omne desertum inaquosum est, Namque et in Marmaricae intimis, quae regio maxime deserta est, ponuntur a Ptolemaeo Cleartis palus, Lacci palus, Lycomedis palus, et in Arabiae desertis, inciderunt Israelitae, in aquas Mara, et fontes Elim, Exod. c. 15. v. 23. 27. Philosorgon vero inprimis hanc avem esse prodiderunt non pauci, inter quos varii Ecclesiae veteres Doctores narrant: occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde se ipsam rostrô vulnerare, et sanguinis sui aspersione revocare ad vitam. Epiphan. Physiol. c. 8. Ἔςτι γὰρ ἡ πελεκᾶν φιλότεκνον ὄρνεον παρὰ τὰ ὄρνεα, Prae omnibus volucribus pelecanus prolis est amans. Addit, parvulos a matre nimiis osculis sauciatos emori, sed post triduum marem accedere, qui doloris impatiens proprium latus percutiat, et sanguine inde emanante pullis vitam restituat. Idem Eustathius d. l. narrat, nisi quod apud illum parens pullos occidit, et mater apertô latere eosdem exsuscitat. Similiter Augustin. in Psalm. 101. Isidor. Origin. l. 12. c. 7. Petrus Damian. l. 2. Ep. 18. Vincentius in Doctrinal. l. 16. c, 166. Mich. Glycas Annal. l. 1. Alii: qui omnes Pelecanum nobis exhibent acutô rostrô sauciantem pectus aut latus et pullos magnô hiatu effluentem inde sanguinem excipientes. Sed imposuit Viris sanctis, quisquis primus hanc fabellam mendaciô suô adornavit: cum in Philosophorum libris, qui de rerum natura scripserunt accuratius, tam insignis miraculi vestigia nulla sint. Ut taceam, rescurrectionem esse supra naturae vires: et Pelecanum non esse adunci rostri, sed latissimi, a quo plateae illi Latinum nomen, etc. Plura vide apud laudatum supra Bochart. Hieroz. Part. Post. l. 2. c. 24. et 25. adde Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 80. 83. et. 84. et quae infra potiori iure dicemus de Vulturum φιλοςτοργίᾳ, voce Vultur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”